monumenta.ch > Plinius > sectio 137

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 29, 137
{XXXIX} cocleae, quae sunt in usu cibi, cum murra aut turis polline adpositae, item minutae, latae fracturis aurium inlinuntur cum melle. senectus pu fervente testa usta instillatur rosaceo admixta, contra omnia quidem vitia efficax, sed contra graveolentiam praecipue ac, si purulenta sint, ex aceto, melius cum felle caprino vel bubulo aut testudinis marinae - vetustior anno eadem membrana non prodest, nec imbre perfusa, ut aliqui putant -,